- NANDI Peritia
- NANDI PeritiaHeroicae olim adolescentiae a teneris unguiculis cordi fuit. Unde Literarum iungebatur scientiae. Aristides Platonicâ 2. Καὶ τοῦ Περικλέους πειρᾶται κᾀκείνῳ τὴν αὐτὴν αἰτίαν περιάπτειν, οὑδὲν προκαλυπτόμενος ἀλλ᾿ ὡς τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο, οὔτε γράμματα, οὔτε νεῖν εἰδότα ἐλέγχειν ἀξιῶν. Quibusverbis, Proverbium contentum Graecorum, οὔτε γράμματα, οὔτε νεῖν εἰδὼς, Neque literas neque natare didicit, in hominem dicitur omnis eruditionis expertem ac rudem. Quae causa, quod Necessarios suos ipsummet natare docuisse Augustum, legimus apud Suetonium in eo c. 64. Idem vero pro mira re, Caligulam, ad alia omnia docilem, natare nescivisse, scribit, in Vita eius c. 54. Inprimis enim exercitium hoc apud Romanos viguit; more a Graecis acceptô. Apud quos Spartana maxime Iuventus eidem mature assuefiebat. Unde rigidi natator Europae, inter Oebali elogia, occurrit apud Papinium Stat. l. 10. Theb. v. 496.—— eaesique ruunt in limine primoIncola Taygeti Panopeus, rigidique natatorOebalus Eurotae ———De Taygeto autem monte, et Eurota flumine Laconum notissimum negotium. Uti vero inter natandi rudimenta suber erat seu cortex, quô nixi tyrones animosiusaquas sulcabaut: Sic cum iam exercitatiaquas subituri erant, ungi prius consuevêre, contra frigus aquae et torporem mem brorum; quo remigium crurum et brachiorum agilius esset. Imitatione luctatorum, qui similiter adversus articulorum luxationes, fracturas membrorum et antipalorum apprehensiones, oleô se muniebant. Ante saecula aliquot inprimis celebris fuit natator, seu colymbeta, in Sicilia, Nicolaus nomine, qui contracte Colas, et additô piscis nomine, quod piscem potius, quam hominem, suâ in aquis frequenti morâ referebat, Pisce-Colas indigenis dictus, in ipsam charybdim seimmergere solebat, ubi et andem periit. Hic tantâ a puero natandi consuetudine mari diu noctuque immoratus est, ut, si aliqua elaberetur dies, quâ natando non fuisset exercitatus, corde animôque angeretur quamplurimum. Hôc itaque quottidianô exercitamentô tantam vim roburque fuerat assecutus, ut quingenta et amplius stadia perpetuô natatu praeterlaberetur, dies noctesque integras; inter maritimos indesinenter fluctus, nullo procellarum respectu, versatus. Occursabat non raro navibus, ibique perbenigne ac comiter convivatus, in fluctus resiliit: tandem ab Alfonso Rege, aureô cratere invitatus, ut denuo in charybdim se demergeret, unde iam semel feliciter eluctatus fuerat, inde non iterum reversus est: an voragine absorptus, an a monstris marinis discerptus. Auctor Anonymus Sinae et Europ. c. 4. SimilesIchthyophagos, natantes, ceu maris animalia Plinius memorat l. 6. c. 29. Vide quoque infra in voce Natandi, item ubi de Urmatoribus, et voce Uter. In Honorio, Claudiani ore, de 4. Consulatu Honorii v. 346. artem bis verbis laudat Theodosius ImperatorCalcatur si pigra palus, tuus ante profundumPraetentet sonipes; fluvios tu protere curruHorrentes glacie, liquidos tu scinde natatu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.